- CHRISTI Institores
- CHRISTI InstitoresΧριςτέμποροι, Ignatio Ep. ad Trallianos, vaniloqui dicuntur ac seductores, qui partum Virginis calumniabantur, passionem negabant, nec credebant resurrectionem: Deum porro ignotum introducebant, Christum ingenitum esse censebant, Spiritum S. vero nec esse confitebantur. Ex iisdem etiam quidam Filium Dei moerum hominem esse dicebant, eteundem esse Pattem et Filium et Spiritum S. asserebant: omnia item creata a Deo, non per Christum, sed per alienam quandam potestatem, halucinabantur. De quibus vide Io. Forbesium, Instructionum Historico-Theologic. l. 1. c. 3. §. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.